Excellentissimo domino suo, Carolo, dei gratia illustri regi Hungarie Capitulum Ecclesie Bacsiensis orationes in Domino, debitas et devotas. Noveritis nos litteras vestre excellentie recepisse in hec verba: Carolus, Dei gratia rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Ecclesie Bachiensis salutem et gratiam. Noveritis, quod magister Laurentius dictus Cytvár dilectus et fidelis noster ad nostram accedens presentiam et sue fidelitatis servitia nobis rememorans et declarans, quasdam terras Topolcza at Jobagyteluk (Jobbágyteluk) vocatas in comitatu Bachiensi existentes et nostre collationi, sicut dixit, de iure pertinentes a nobis sibi dari et conferri perpetuo possidendas postulavit. Verum quia de qualitate et quantitate dictarum terrarum, et utrum pertineant ad nostram collationem nec ne, nobis veritas non constat, fidelitati vestre damus in mandatis quatenus detis hominem vestrum pro testimonio virum idoneum, coram quo Michael de Uruz vel Thomas dictus Orrus, si alterum abesse contingat, homo noster accedat ad faciem possessionum ante dictarum, et convocando commemtaneos et vicinos earundem per veteres at antiquas metas reambularet, et statuat magistro Laurentio predicto perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum. Contradictores vero contra eundem si qui fuerint, ad nostram citet presentiam ad terminum conpetentem, posthec vero diem citationis, terminum assignatum, et nomina cit..[citatorum seriemque].. totius facti nobis fideliter rescribatur. Datum in Temesvar, in Crastino Beati Aegedii abbatis, anno Domini 1322. (Millesimo tercentesimo (!) vicesimo secundo). Nos igitur mandatis vestre serenitatis obtemperantes, ut tenemur, …[unacum dicte X homine vestro nostrum misimus]… hominem, videlicet magistrum Benedictum socium et concanonicum nostrum pro testimonio idoneum. Qui post modum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod idem homo vester presente eodem homine nostro Sabatho …………… .....[ad faciem earundem].. possessionum accessisset, et convocando conmetaneos et vicinos earundem per veteres metas et antiquas reambulasset, et eidem magistro Laurentio statuisset, nullo contradictore existente, ac easdem ad collationem …………………….. Anno supradicto.

 

Vissza a listára