Capitulum Ecclesie Bachiensis omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod magister Johannes filius Lubrechy comes de Barana ab una parte, et magister Phylpus filius magistri Laurentii ex altera, coram nobis personaliter constituti, super quibusdam possessionibus suis infrascriptis tale concambium et conmutationem inter se fore factam sunt confessi, videlicet quod idem magister Johannes quasdam duas possessiones suas Hyna et Wylok vocatas in comitatu Barana a parte Wolko existentes, a Chur et Werus filiis Elleus centum marcis emptas cum omnibus utilitatibus suis, videlicet terris arabilibus silvis pratis fenetis et aquis sub eisdem metis et terminis, sub quibus easdem conparasset ipsi magistro Phylpus dedit in filios filiorum iure perpetuo tenendas possidendas et habendas; idemque magister Phylpus econverso in concambium et conmutationem predictarum possessionum Hyna et Wylak vocatarum quandam possessionem suam hereditariam Zava vocatam in eodem comitatu Barana ultra Drava existentem similliter cum omnibus utilitatibus suis, scilicet terris arabilibus silvis pratis fenetis et vineis sub eisdem metis, sub quibus eandem possessionem predictus magister Phylpus et sui predecessores possedisse dinoscuntur, dedit predicto magistro Johanni in filios filiorum ........ iure perpetuo tenendam possidendam et habendam; tali obligatione inter se ordinata et assumpta, quod si quem ipsorum, vel eorum posteritatem racione predictarum possessionum aliquis processu temporis iuris ordine molestaret et impeteret, tam ipsi quam etiam ab eis descendentes alter alterum defendere teneretur, propriis laboribus et expensis. In cuius concambii et commutacionis testimonium predicte partes nostras litteras sibi dari petierunt, quas eisdem ob favorem communis iustitie duximus concedendas appensione nostri sigilli privilegialis communitas et alphabeto intercisas. Datum anno Domini Millesimo CCC.o vigesimo. Jacobo preposito, Thoma lectore, Emirico cantore, Johanne Bachiensi, Egidio Syrmiensi, Iwan Zeguediensi archidiaconis, Gallo custode, Cosma decano, ceterisque fratribus in eadem ecclesia Deo famulantibus, iugiter et devote.

Vissza a listára