A kői káptalan hiteleshelyi oklevelei


1292 (Df.266171)
Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis capitulum ecclesie de Kw salutem in Domino Salvatore. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod Dyonisius et Ludhardus filii Ludhardi comitis ac Mortunus filius Endree fratris eorundem constituti coram nobis talem divisionem inter se fuisse factam sunt professi, quod terra Dragan que Scenthelia vocatur al[iis] cum omnibus utilitatibus Tynnia cum Gungna similiter cum omnibus utilitatibus, item terra Apa cum Buzias in Syrmia existenti cum omnibus utilitatibus et pertinentiis cessisset in ius et proprietatem Dyonisii comitis fratris eorundem iure perpetuo possidenda, possessio autem que Otok vocatur cum omnibus utilitatibus et etiam Iarumpna, item Zakwn et Berzence in comitatu Symigiensi sunt et Feuldwar que ibi est ubi aqua Mura cadet in aquam Drawa remansissent ad usum Ludhardi et Mortunus et ipsorum heredibus iure perpetuo possidenda. Preterea iidem Dyonisius et Ludhadus ac Mortunus taliter inter se coram nobis obligarunt, ut quamdiu ipsi vivent nunquam divisio fieri poterit inter ipsos nec inter heredes eorundem. In cuius rei testimonium presentes ad instantiam partium concessimus sigillo nostro roboratas et alphabeto intercisas. Datum anno Domini M-o CC-o nonagesimo secundo Luka preposito, Symone lectore, Anthonio cantore, Gabriele custode ceterisque fratribus in ecclesia Dei ministrantibus.

1298 (Df.266171)
Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis capitulum ecclesie de Kw salutem in omnium Salvatore. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod Johannes filius Zemere serviens Mortunus filii Endree vice et nomine ipsius domini sui ad nostram accedens presentiam exhibuit nobis privilegium nostrum super divisione possessionum inter Dyonisium et Luthardum filios Luthardi et ipsum Mortunus dominum suum confectum petens a nobis iamdicti domini sui nomine, quod quia ipsum privilegium continguntur ex aque tractu aliqualiter maculatum fuerat nos reinvento eiusdem alio pari quod in camera ecclesie nostre remanserat et ipsam pariam in unum conferentes predicto domino suo tenorem dicti privilegii innovaremus, cuius idem privilegium tenor talis est: (Itt következik a kői káptalan 1292. évi oklevele)Nos itaque ipsius privilegii in camera ecclesie nostre aliud par reinventum cum alio suo pari conferentes diligenter invenimus concordare et de verbo ad verbum presentibus nostris litteris iconferentes sigilli nostri munimine duximus roborandum. Anno Dominice incarnationis M-o CC-o nonagesimo octavo, magistris Luka preposito, Petro lectore, Valentino cantore, Gabriele custode ceterisque fratribus in ecclesia Dei existentibus.

1303. 02. 27. (Df.265543)
Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis capitulum ecclesie de Kw salutem in omnium Salvatore. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod Benedictus filius Batyz dimidietatem terre Ikuyrd vocate in comitatu Wolkoyensi existentis quam Ompud comes filie sue maiori nomine P[e]richa uxori videlicet Iuanka donaverat super qua inter ipsum Benedictum et Iuankam lis et contentio sicut partes retulerunt diutius fuit ventilata et tandem pace et ordinatione inter se reformata pro sex marcis et fertone ab ipso Iuanka redemptam confessus est coram nobis vendidisse Vrbanus [!] comiti et filiis eiusdem Matheo, Paulo et Michaeli pro decem et duabus marcis plene ab eisdem receptis ex permissione consensu et beneplacito Keleed filii Endree proximi sui de eadem Ikuyrd et Demetrii filii Johannis vicini et conmetanei sui similiter in nostri presentia conparentium in filios filiorum suorum iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam. Eadem tamen terra in dicta Ikuyrd est a parte orientali cum dimidietate ecclesie in honore Beati Petri apostoli in eadem fundate et silve ac aliarum utilitatum suarum versus eandem plagam existentium. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes litteras nostras privilegiales ad instantiam et petitionem partium predictarum concessimus sigilli nostri munimine roboratas et alphabeto intercisas. Anno Domini M-o CCC-o tertio III-o Kalendas Martii magistris L[uka] preposito, [Petro] lectore, Johanne cantore, Gabriele custode ceterisque canonicis [in ecclesia Dei existentibus.]

1318 (Dl.1941)
Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis capitulum ecclesie de Kw salutem in omnium Salvatore. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod Jacobo filio Petri dicti Feldy nobile de comitatu Bachiensi ab una parte, item magistro Dyoniso de Futagh et comite Theodoro Rufo nobilibus dicti comitatus ab altera coram nobis constitutis idem Jacobus filius Petri memorati dixit et confessus est quandam possessionem suam Atha vocatam in comitatu Bachiensi antedicto existentem, inqua scilicet possessione ecclesiam ad honorem Beate Margarete virginis dixit etiam constructam cum omnibus utilitatibus suis et pertinentiis quibuslibet ad eandem spectantibus eisdem magistro Dyoniso et comiti Theodoro [ ]decim marcis plene ab ipsis receptis et habitis perpetuo et irrevocabiliter in filios filiorum et heredes vendidisse tali modo, quod magister [Dyonisius] et comes Theodorus antedicti ac eorum posteri in dicta possessione Atha locum curie valde largum, in quo Jacobus prenotatus cum omni[bus] proximis et cognatis manere valeat ac terram sufficientem ad arandum ipsi Jacobo et eius heredibus nichilominus dare tenebun[tur], nichil autem collecte seu actionis vel servitii aliqualis idem Jacobus et sui heredes ac proximi vel cognati eorum posteri prelibatis magistro Dyonisio et comiti Theodoro ac posteris eorundem exhibere tenebuntur, nisi quitquid sponte volunt exhibebunt scilicet iamdictus Jacobus sicut vult servare proximos suos in sua curia liberam habebit servandi facultatem. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus sigillo nostro communitas et alphabeto intercisas. Anno Domini millesimo CCC-o decimo octavo discretis viris magistri Johanne preposito, Ladislao lectore, L[adislao] cantore, Michaele custode ceterisque canonicis in ecclesia Dei Christo iugiter famulantibus et d[evote.]

1331 (Df.259502)
Universis Christi fidelibus presens scriptum insecturis capitulum ecclesie de Kw salutem in omnium Salvatore. Ut gesta hominum, que ex bono proposito bonaque voluntate intervocante fiunt in tempore ne per contrarias voluntates per tempora elebantur ad perpetuam rei memoriam litterarum consueverunt eadem communiri, proinde ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod Mychael et Martinus filii Alexandri pro se et pro Dominico filio Dominici fratre ipsorum ab una parte, item magister Thonk filius Thome ex altera nobiles de Syrimia ad nostram personaliter accedentes presentiam iidem Mychael et Martinus filii Pauli dixerunt, quod quia ordine iuris exposcente eidem magistro Thonk pro quarta parte domine matris sue de possessionibus eorundem satisfacere tenebantur et quia etiam Dominicus maior frater ipsorum in servicio domini regis contra scismaticos pugnando seu militando perhemptus [!] extitisset, et ipsi propter inopiam seu paupertatem possessiones ipsorum in Syrimia et ubique locorum in Hungaria existentes bono modo regere nequivissent, tam pro dicta quarta parte, quam pro linea consanguineitatis ipsum magistrum Thonk eisdem in fratrem et tutorem seu procuratorem recepissent in possessionibus eorundem quantum unus de eisdem possideret, tantum eidem magistro Thonk dedissent, donassent et contulissent et coram nobis dederunt, donarunt et contulerunt et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo pacifice et irrevocabiliter possidendum, tenendum pariter et habendum. Hoc addicto, ut si quis in processu temporum dicte donationis pretextu contra ipsum magistrum Thonk materiam questionis aliqualis in iudicio vel extra iudicium susscitare attemptaret, extunc iidem Mychael et Martinus filii Pauli eundem expedire tenerentur propriis laboribus ipsorum et expensis, sicut se ad hoc spontanea coram nobis obligarunt voluntate. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem ad instantiam et petitionem partium predictarum presentes litteras nostras privilegiales concessimus sigilli nostri munimine roboratas et alphabeto intercisas. Anno Domini M-o CCC-o XXX-mo primo discretis viris J[ohanne] preposito, Petro lectore, Paulo cantore, Laurentio custode ceterisque canonicis ibi[dem Dei famulantibus iugiter ac devote.]

1334. 12. 17. (Dl.58535)
Excellentissimo domino suo Karulo Dei gratia illustri regi Hungarie capitulum ecclesie de Kw orationes ad dominum pro eodem debitas et devotas cum fideli famulatu. Litteris vestre serenitatis honore quo decuit receptis unacum Petro de Fyur homine vestro honorabilem virum magistrum Johannem prepositum ecclesie nostre antedicte pro testimonio ad ea exequenda que in eisdem litteris vestris vidimus contineri duximus transmitti, dum iidem demum ad nos reversi concorditer retulerunt, quod sexta feria post festum Beate Lucie virginis proxime preterita ad faciem cuiusdam possessionis magistri Thome filii Petri castellani de Chokakw Pardan nominate in comitatu de Wolkow existentis accessissent, eandem universorum vicinorum et conmetaneorum suorum convocatione facta presentibus eisdem per veteres metas et antiquas reambulando idem homo vester presente eodem testimonio nostro ipsam predicto magistro Thome filio Petri reliquisset seu statuisset perpetuo possidendam contradictore nullo penitus existente. Datum secundo die termini prenotati, anno Domini M-o CCC-o XXX-o quarto.

1335. 03. 19. (Dl.58535)
Nos capitulum ecclesie de Kw damus pro memoria, quod quedam nobilis domina nomine Anna filia Stephani de Mendzenth relicta Symonis filii Alberti consors scilicet Barnabe filii Baxa cum nobili puella filia sua Elena nuncupata ad nostram personaliter accedentes presentiam concorditer dixerunt, quod ipsum Barnabam filium Baxa de vinculo magnifici et nobilis viri comitis Pauli iudicis curie domini regis cum dote et rebus parafernalibus eiusdem domine Anne et quarta puellari eiusdem domine Elene filie sue in possessionibus Chentey et Pardan vocatis in comitatibus Budrugiensi et de Walkow existentibus sibi debitis vendendo easdem super centum marcis nobili viro magistro Thome filio Petri castellano de Chokakw et pro eodem dando et persolvendo liberassent seu redimissent. Datum in dominica Oculi, anno Domini M-o CCC-o XXX-mo quinto.

1345. 04. 03. (Dl.2999)
Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis capitulum ecclesie de Kw salutem in eo qui sine personarum acceptatione cunctis benemeritis dat salutem. Ne ea que geruntur in tempore simul labantur cum tempore provida hominum sagatitas adinvenit, ut rerum gestarum series redigatur inscriptis pro rei memoria sempiterna. Proinde ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod magister Dyonisius de Futag ad nostram accedens presentiam exhibuit nobis quasdam litteras nostras patentes super relaxatione quarte puellaris nobili domine nomine Marie relicte comitis Andree filii Cosme nobilis de comitatu Bachiensi filie videlicet Johannis de eadem Futag confectas petensque a nobis cum instantia, ut easdem ad maiorem rei evidentiam nostris privilegialibus litteris inseri faceremus, quarum quidem litterarum tenor talis est: (Itt következik a kői kápt. 1336. ápr. 26-i oklevele) Nos igitur quia iustis petentium desideriis facilem prebere assensum ius invitat, predictas litteras nostras patentes dignis petitionibus ipsius magistri Dyonisi [!] de Futag favorabiliter inclinati non abrasas, non cancellatas, non abholitas [!] nec in aliqua sui parte viciatas de verbo ad verbum transscriptas, gratias, ratas, firmas et approbatas habentes presentibus nostris privilegialibus alphabeto intercisas inseri fecimus et nostro pendenti sigillo communiri. Datum in octavis Pasce Domini anno eiusdem M-o CC-o XL-o quinto discretis viris Petro preposito, Johanne lectore, Nicolao cantore, Vrbano custode ceterisque canonicis ibidem Dei famulantibus iugiter ac devote.

Vissza a listára
Vissza főoldalra